

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 18: Versus 15
Si autem peccaverit in te,etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem laedamus: et peccantem zelo justitiae corripiamus, et poenitenti misericordiae viscera pandamus.Corripe eum,etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed poenitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui poenitenti non indulget. Nam quod dixit: si poenitet dimitte, praemisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.